라틴어 문장 검색

aut 'populea', quia ludi funebres sunt et haec arbor ab Hercule ab inferis allata est, cum canem Cerberum extraheret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1344)
illa ivventas aut magna, aut quae quondam fuerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3981)
postea eius sorores flendo in populos versae sunt, ut in decimo populeas inter frondes umbramque sororum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 65919)
Accius autem a Q. Maximo' quintum consule captum Tarento scripsit Livium annis xxx post quam eum fabulam docuisse et Atticus scribit et nos in antiquis commentariis invenimus, docuisse autem fabulam annis post xi C. Cornelio Q. Minucio consulibus ludis Iuventatis, quos Salinator Senensi proelio voverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 1:3)
ac poetae quidem nectar ambrosiam epulas conparant et aut Iuventatem aut Ganymedem pocula ministrantem, tu autem Epicure quid facies?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 112:2)
eius initium eius modi fuit ut anniversaria sacra Iuventatis non committerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 6:9)
non enim ambrosia deos aut nectare aut Iuventate pocula ministrante laetari arbitror, nec Homerum audio, qui Ganymeden ab dis raptum ait propter formam, ut Iovi bibere ministraret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 64:5)
Exanimis artus et membra trementia vidi - Ut cum populeas ventilat aura comas, Ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo, Summave cum tepido stringitur unda Noto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 739)
cetera populea velatur fronde iuventus, nudatosque umeros oleo perfilsa nitescit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:5)
Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno populeas inter senior se attollere frondes visus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 2:7)
tum Salii ad cantus incensa altaria circum populeis adsunt evincti tempora ramis, hic iuvenum chorus, ille senum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:3)
Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, populeas inter frondes umbramque sororum dum canit et maestum Musa solatur amorem, canentem molli pluma duxisse senectam, linquentem terras et sidera voce sequentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 9:2)
qualis populea maerens philomela sub umbra amissos queritur fetus, quos durus arator observans nido implumes detraxit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:11)
Teucer Salamina patremque cum fugeret, tamen uda Lyaeo tempora populea fertur vinxisse corona sic tristis adfatus amicos:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 76)
fervidus tecum puer et solutis Gratiae zonis properentque Nymphae et parum comis sine te Iuventas Mercuriusque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 302)

SEARCH

MENU NAVIGATION